Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-44 of 44 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
MA Impr. 1537 367v 3 Sancta Maria Magdalena quae Christum

Sancta Maria Magdalena quae Christum a morte resurgentem prima mortalium videre meruisti te supplices exoramus ut ipsum pro nobis rogare digneris quo ejus quam elegisti optimae partis nos facias esse participes

Mariae Magdalenae V A p 204387 4 Image
MA Impr. 1537 367v 4 Laudemus opus dei in Maria

Laudemus opus dei in Maria genetrice sed virgine laudemus in Maria peccatrice sed paenitente Maria haec est data speculum innocentiae Maria haec est exemplum paenitentiae

Mariae Magdalenae V R 601318 5 Image
MA Impr. 1537 368r 1 Ut confiteamur nomini sancto tuo

Ut confiteamur nomini sancto tuo deus et gloriemur in laude tua

Mariae Magdalenae V V 01 601318a 5S Image
MA Impr. 1537 368r 2 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Mariae Magdalenae V V 02 909000 5S Image
MA Impr. 1537 368r 3 Fidelis sermo et omni acceptione

Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum

Mariae Magdalenae V A M 002867 1 Image
MA Impr. 1537 368v 1 Ploremus coram domino cum Maria

Ploremus coram domino cum Maria ut veniam mereamur cum illa

Mariae Magdalenae M I 100209 2 Image
MA Impr. 1537 368v 2 Dum discubuisset in domo Simonis

Dum discubuisset in domo Simonis dominus Jesus mundi gloria mulier secum quae erat peccatrix nardi odorifera exhibuit unguenta

Mariae Magdalenae M A 1.1 002445 1 Image
MA Impr. 1537 368v 3 Secus pedes domini stans incessanter

Secus pedes domini stans incessanter crine soluto diva vestigia osculatur lacrimis plena

Mariae Magdalenae M A 1.2 004848 2 Image
MA Impr. 1537 368v 4 Irrigabat igitur dominicos Jesu pedes

Irrigabat igitur dominicos Jesu pedes fracto quoque alabastro praecipuis odoribus fragrabat domus omnis atque capillorum officio detergebat

Mariae Magdalenae M A 1.3 003412 3 Image
MA Impr. 1537 369r 1 Cum venisset Maria ubi erat

Cum venisset Maria ubi erat Jesus videns eum cecidit ad pedes ejus

Mariae Magdalenae M R 1.1 006375 8 Image
MA Impr. 1537 369r 2 Sicut peccatorum veniam sic fratri

Sicut peccatorum veniam sic fratri suo obtinuit vitam

Mariae Magdalenae M V 01 006375a 8S Image
MA Impr. 1537 369r 3 O felix hujus peccatricis mulieris

O felix hujus peccatricis mulieris conditio quae o quantum medicum pectoris recepit hospitio et reis sperandae praebuit fiduciam veniae

Mariae Magdalenae M R 1.2 601568 ?T Image
MA Impr. 1537 369r 4 Illud complens propheticum quia hostia

Illud complens propheticum quia hostia deo spiritus contritus

Mariae Magdalenae M V 01 601568a ?S Image
MA Impr. 1537 369r 5 Laudemus*

Laudemus*

Mariae Magdalenae M R 1.3 601318 * Image
MA Impr. 1537 369r 6 Simon autem intra se inquit

Simon autem intra se inquit hic si esset propheta sciret profecto quae et qualis esset quae tetigit eum quia peccatrix est

Mariae Magdalenae M A 2.1 004957 4 Image
MA Impr. 1537 369v 1 Et conversus dominus postquam veni

Et conversus dominus postquam veni in domum tuam non cessat crine fuso haec meos osculari pedes

Mariae Magdalenae M A 2.2 002719 5 Image
MA Impr. 1537 369v 2 Quoniam multum dilexeras dimissa scito

Quoniam multum dilexeras dimissa scito tibi peccamina et fide quia polles sacra in pace remitto fundamenta

Mariae Magdalenae M A 2.3 004569 6T Image
MA Impr. 1537 369v 3 Accepit Maria libram unguenti nardi

Accepit Maria libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesu et capillis suis extersit

Mariae Magdalenae M R 2.1 600020 8 Image
MA Impr. 1537 369v 4 Stans retro ut peccatrix secus

Stans retro ut peccatrix secus pedes domini hos lacrimis osculando rigavit

Mariae Magdalenae M V 01 600020b 8S Image
MA Impr. 1537 369v 5 Consideravit Maria quid fecit et

Consideravit Maria quid fecit et noluit moderari quid faceret non jussa venit et inter epulas lacrimas obtulit

Mariae Magdalenae M R 2.2 600401 4 Image
MA Impr. 1537 370r 1 Quo dolore ardet que flere

Quo dolore ardet que flere et inter epulas non erubescit

Mariae Magdalenae M V 01 600401a.1 4S Image
MA Impr. 1537 370r 2 Armilla perforata est Leviathan maxilla

Armilla perforata est Leviathan maxilla per cujus foramen subtracta es o Maria adjuva ergo nos ut qui in illam incidimus peccando te imitantes valeamus subtrahi paenitendo

Mariae Magdalenae M R 2.3 600139 4 Image
MA Impr. 1537 370r 3 Divina misericordia te interveniente non

Divina misericordia te interveniente non solum nos in ore Leviathan irae prohibeat sed ab ore etiam redire concedat

Mariae Magdalenae M V 01 600139a 4S Image
MA Impr. 1537 370r 4 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Mariae Magdalenae M V 02 909000 4S Image
MA Impr. 1537 370r 5 Satagebat igitur Martha soror Mariae

Satagebat igitur Martha soror Mariae Magdalenae circa ministerium quae sedens secus pedes domini audiebat verba oris ejus

Mariae Magdalenae M A 3.1 004816 7 Image
MA Impr. 1537 370v 1 Non est Martha inquit tibi

Non est Martha inquit tibi curae quod soror mea me reliquit solam ministrare jube illi ut me adjuvet

Mariae Magdalenae M A 3.2 003915 8 Image
MA Impr. 1537 370v 2 Et respondens dixit illi dominus

Et respondens dixit illi dominus unum extat certe necesse haec optimam sibi partem elegit quae non auferetur

Mariae Magdalenae M A 3.3 002720 1 Image
MA Impr. 1537 370v 3 Accessit ad pedes Jesu peccatrix

Accessit ad pedes Jesu peccatrix mulier Maria et osculata est et lavit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento

Mariae Magdalenae M R 3.1 006016 5 Image
MA Impr. 1537 370v 4 Dimissa sunt ei peccata multa

Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum

Mariae Magdalenae M V 01 006016a 5S Image
MA Impr. 1537 370v 5 Venite videamus opera misericordiae dei

Venite videamus opera misericordiae dei consideremus cum Maria quid fecerimus ad pedes Jesu cum Magdalena defleamus ad fontem veniae festinemus ingredi cum peccatrice ut lavari mereamur cum paenitente

Mariae Magdalenae M R 3.2 605047 3 Image
MA Impr. 1537 371r 1 Domine apud te est fons

Domine apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen

Mariae Magdalenae M V 01 605047a 3S Image
MA Impr. 1537 371r 2 Flavit auster et fugavit aquilonem

Flavit auster et fugavit aquilonem quando lavit cor Mariae paenitentis imber sancti spiritus liquefecit et refecit resolutam in lamentis verbum missum caelitus

Mariae Magdalenae M R 3.3 600894 6T Image
MA Impr. 1537 371r 3 Fluminis impetus civitatem dei laetificat

Fluminis impetus civitatem dei laetificat

Mariae Magdalenae M V 01 600894a 6S Image
MA Impr. 1537 371v 1 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Mariae Magdalenae M V 02 909000 6S Image
MA Impr. 1537 371v 2 Ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud

Ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universo mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus

Mariae Magdalenae M R 10 605059 7 Image
MA Impr. 1537 371v 3 Mittens haec unguentum hoc in

Mittens haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit

Mariae Magdalenae M V 01 605059a 7S Image
MA Impr. 1537 371v 4 Conversus est dominus ad Simonem

Conversus est dominus ad Simonem et dixit intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec mulier non cessavit lacrimis rigare pedes meos

Mariae Magdalenae L A 1 001917 1 Image
MA Impr. 1537 371v 5 Tanto namque amplius peccati rubigo

Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur quanto peccatoris cor magno caritatis igne concrematur

Mariae Magdalenae L A 2 005108 4 Image
MA Impr. 1537 371v 6 Quid peccatoribus laetius vel justis

Quid peccatoribus laetius vel justis quid sperandum est securius non de dignatur dominus tangi peccatricis manibus atque rigari fletibus

Mariae Magdalenae L A 3 004528 6T Image
MA Impr. 1537 372r 1 Maria pio conjuncta Jesu osculando

Maria pio conjuncta Jesu osculando pedes ipsius et pie rigando tersit crimina sua

Mariae Magdalenae L A 4 003704 6T Image
MA Impr. 1537 372r 2 Maria ergo unxit pedes Jesu

Maria ergo unxit pedes Jesu et extersit capillis suis et domus impleta est ex odore unguenti

Mariae Magdalenae L A 5 003699 6T Image
MA Impr. 1537 372r 3 O mundi lampas et margarita

O mundi lampas et margarita praefulgida quae resurrectionem Christi nuntiando apostolorum apostola fieri meruisti Maria Magdalena semper pia exoratrix pro nobis adsis ad deum qui te elegit

Mariae Magdalenae L A B 004049 4 Image
MA Impr. 1537 372r 4 Quid peccatoribus*

Quid peccatoribus*

Mariae Magdalenae V2 A p 004528 * Image
MA Impr. 1537 372r 5 Sancta Maria*

Sancta Maria*

Mariae Magdalenae V2 A M 204387 * Image
Page 1 of 1