Chrysanthus illustris viri filius artibus liberalibus plene fuit eruditus
Ardentis ingenii et tenacis memoriae quod cito didicit diu tenuit
In credendis vir dei instruitur et post septem dies a suscepto baptismate praedicator constituitur
Doctus a domino docet alios et quod hausit feliciter effudit fideliter
Istis proficit virtutum passibus quem patris et filii inflammat spiritus
Haec est vere*
Chrysanthe et Daria deo pro nobis fundite precamina deo frui meruistis Christum imitando deum nobis placate nos adjuvando
Laudemus regem martyrum cujus aspirante gratia per Chrysanthum conversa est Daria
Tenebroso in loco filius a patre clauditur artatus cibo modico ignescit ardore caelito
Duris succedunt mollia ut qui viriliter restitit tormentis enerviter succumbat blandimentis
Intrant puellae ut juvenem decipiant ingressas ligat sopor ne quod volunt efficiant
In Chrysantho et Daria vasis praedestinatis estum extinguit carnis ardor caritatis
A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
Chrysanthi et Darie dulcescit me moria quorum mentes pietate conduit divina misericordia
Transcendunt fines meritorum quae in patria servantur praemia sanctorum
Casta conversatio juvenis cum virgine non naturae opus est sed divine gratiae
Juveni virgo sociatur et flos virgineus non periclitatur
Mira dei potentia foris somnus amovetur intus manet ne vir dei inquinetur
Virgo Daria auro et gemmis radians ad juvenem ingreditur sed victa feliciter per juvenem convertitur
Ambos inflammat ardor caritatis in ambobus permanet decor castitatis
Felix societas caste se amantium in quibus castitatis lilio successit martyrium
Tua sunt haec Christe opera qui vere mirabilis es in sanctis tuis
Sudant in agone gloriosi martyres et ut magis rutilet martyrium ambo manent virgines
Chrysanthus et Daria patiendo passi sequuntur vestigia
Pede utroque Christum sequuntur qui caste vivendo fructum centesimum consequuntur
Integritatis et martyrii gloriosa insignia nostrorum martyrum efferunt praeconia
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Ad fidem veniunt per Chrysanthum juvenes per Dariam feminae innumerabiles
Miles Christi crudis nervis stringitur hii rumpuntur sed hiis non laeditur
Aqua putens qua vir dei perfunditur in odorem nectareum convertitur
Praedixit per Isaiam dominus habitabit juvenis cum virgine nostris in martyribus elucet veritas hujus prophetiae
Sicut Joseph sancte et caste cum Maria sic habitavit Chrysanthus cum Daria
O veneranda dexterae excelsi mutatio quae datur ut sic incitatrix idolatriae propinatrix efficitur spiritualis gratiae
Collato Dariae divinitus irriguo quod est inferius accessit et superius
Haec est vere glorifica misericordiae Christi potentia quae sic nequitiae antiqui hostis obviat ut aliquando leviathan quos jam coepit amittat
Per Chrysanthum et Dariam ostenditur mirifice armilla virtutis dominice
In luteam custodiam Chrysanthus vinctus mittitur in meretricum contubernio Daria publicae ponitur
Lux et odoramenta praestantur juveni in robur protectionis leo mittitur virgini
Laborat multitudo leonem capere sed capta a leone ponitur ad pedes Dariae
Vinctus Chrysanthus in eculeo suspenditur sed ruptis vinculis tormento non laeditur
Qui ad Dariam extenderunt manus prae dolore gemebant nervis stupentibus
Post multa tormentorum genera terra et lapidibus sancti obruuntur et qui sanctae convixerant feliciter consepeliuntur
Vinctus*
Chrysanthe*