Browse Chants

Displaying 1-45 of 45 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
033r 7 Patefactae sunt januae caeli Christi

Patefactae sunt januae caeli Christi martyri beato Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus alleluia

Stephani V A M 004228 4 Image
033v 1 Christum natum qui beatum hodie

Christum natum qui beatum hodie coronavit Stephanum venite adoremus

Stephani M I 001048 4 Image
033v 2 Beatus Stephanus jugi legis dei

Beatus Stephanus jugi legis dei meditatione roboratus tamquam lignum fructiferum secus salutarium aquarum plantatum decursus fructum martyrii in tempore suo dedit primus

Stephani M A 1.1 001665 1 Image
033v 3 Constitutus a deo praedicator praeceptorum

Constitutus a deo praedicator praeceptorum ejus in timore sancto illi servire studuit officioque fideliter peracto in montem sanctum ejus ascendere dignus fuit

Stephani M A 1.2 001903 2T Image
033v 4 In tribulatione lapidum se prementium

In tribulatione lapidum se prementium positus milia populi se circumdantis non timuit quia susceptorem suum Jesum ut eum salvum faceret exsurgere in caelo vidit

Stephani M A 1.3 003298 3 Image
034r 1 Gloria et honore coronasti eum

Gloria et honore coronasti eum domine R. Et constituisti eum super opera manuum tuarum

Stephani M W 1. 008081 * Image
034r 2 Hesterna die dominus natus est

Hesterna die dominus natus est in terris ut Stephanus nasceretur in caelis ingressus est dominus mundum ut Stephanus ingrederetur in caelum

Stephani M R 1.1 006810 7 Image
034r 3 Stephanus vidit caelos apertos vidit

Stephanus vidit caelos apertos vidit et introivit

Stephani M V 01 006810a 7 Image
034r 4 Stephanus autem plenus gratia et

Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat signa magna et prodigia in populo

Stephani M R 1.2 007702 4 Image
034r 5 Stephanus vidit caelos apertos vidit

Stephanus vidit caelos apertos vidit et introivit

Stephani M V 01 007702a 4 Image
034r 6 Videbant omnes Stephanum qui erant

Videbant omnes Stephanum qui erant in consilio et intuebantur vultum ejus tamquam vultum angeli stantis inter illos

Stephani M R 1.3 007852 4 Image
034v 1 Stephanus autem plenus gratia et

Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo

Stephani M V 01 007852a 4 Image
034v 2 Lumine vultus tui domine insignitus

Lumine vultus tui domine insignitus protomartyr Stephanus sacrificium justitiae seipsum tibi sacrificavit ideoque in laetitia cordis in pace obdormiens requiescit

Stephani M A 2.1 003646 4 Image
034v 3 Benedictionis tuae domine munere justificatus

Benedictionis tuae domine munere justificatus ut scuto tuae protectionis in passione munitus nominis sui coronam Stephanus a te percipere meruit

Stephani M A 2.2 001713 5 Image
034v 4 O quam admirabile est nomen

O quam admirabile est nomen tuum domine deus noster pro quo beatus Stephanus passus gloria et honore a te est coronatus et super caelos dono tuae magnificentiae exaltatus

Stephani M A 2.3 004058 6T Image
035r 1 Posuisti domine super caput*

Posuisti domine super caput*

Stephani M W 2. 008170 * Image
035r 2 Lapidabant Stephanum invocantem et dicentem

Lapidabant Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu Christe accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum

Stephani M R 2.1 007072 4 Image
035r 3 Positis autem genibus beatus Stephanus

Positis autem genibus beatus Stephanus orabat dicens

Stephani M V 01 007072a 4 Image
035r 4 Impii super justum jacturam fecerunt

Impii super justum jacturam fecerunt ut eum morti traderent at ille gaudens suscepit lapides ut mereretur accipere coronam gloriae

Stephani M R 2.2 006887 7 Image
035r 5 Captabant in animam justi et

Captabant in animam justi et sanguinem innocentem condemnabant

Stephani M V 01 006887a 7 Image
035v 1 Stephanus servus dei quem lapidabant

Stephanus servus dei quem lapidabant Judaei vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebunt

Stephani M R 2.2 007704 8 Image
035v 2 Stephanus autem plenus gratia et

Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo

Stephani M V 01 007704a 8 Image
035v 3 In domino deo suo confisus

In domino deo suo confisus fortis athleta Stephanus lapidum fortiter sustinuit ictus et idcirco ad montem virtutum transmigravit victoriosus

Stephani M A 3.1 003226 7 Image
035v 4 Sine macula beatus Stephanus ingressus

Sine macula beatus Stephanus ingressus est domine in tabernaculum tuum et quia operatus est justitiam requiescit in monte sancto tuo

Stephani M A 3.2 004962 8 Image
036r 1 Domine virtus et laetitia rectorum

Domine virtus et laetitia rectorum quoniam tu praevenisti dilectum tibi Stephanum dono gratuitae benedictionis te primum secutus est morte gloriosae passionis unde cum corona martyrii dedisti ei vitam in saeculum saeculi

Stephani M A 3.3 002396 8 Image
036r 2 Magna est gloria ejus in

Magna est gloria ejus in salutari tuo R. Gloriam et magnum decorem impones super eum domine

Stephani M W 3. 008130 * Image
036r 3 Impetum fecerunt unanimes in eum

Impetum fecerunt unanimes in eum et ejecerunt eum extra civitatem invocantem et dicentem domine accipe spiritum meum

Stephani M R 3.1 006885 1 Image
036r 4 Positis autem genibus beatus Stephanus

Positis autem genibus beatus Stephanus orabat dicens

Stephani M V 01 006885a 1 Image
036r 5 Intuens in caelum beatus Stephanus

Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris virtutis dei

Stephani M R 3.2 006984 4 Image
036v 1 Cumque aspiceret beatus Stephanus in

Cumque aspiceret beatus Stephanus in caelum vidit gloriam dei et ait

Stephani M V 01 006984a 4 Image
036v 2 Patefactae sunt januae caeli Christi

Patefactae sunt januae caeli Christi martyri beato Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus

Stephani M R 3.3 007358 4 Image
036v 3 Vidit beatus Stephanus caelos apertos

Vidit beatus Stephanus caelos apertos vidit et introivit

Stephani M V 01 007358b 4 Image
036v 4 Elegerunt apostoli Stephanum virum plenum

Elegerunt apostoli Stephanum virum plenum fide et spiritu sancto

Stephani L A 1 201540 1 Image
036v 5 Stephanus plenus gratia et fortitudine

Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna quibus in fidei petra solidabatur ecclesia

Stephani L A 2 206602 2 Image
037r 1 Commoverunt itaque plebem et seniores

Commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt secum in consilium

Stephani L A 3 206603 4 Image
037r 2 Cum autem esset Stephanus plenus

Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei

Stephani L A 4 201410 5 Image
037r 3 Videbant omnes Stephanum qui erant

Videbant omnes Stephanum qui erant in consilio et intuebantur vultum ejus tamquam vultum angeli stantis inter illos

Stephani L A 5 005381 6T Image
037r 4 Corona aurea super caput ejus

Corona aurea super caput ejus

Stephani L W 007997 * Image
037r 5 Exclamantes autem voce magna continuerunt

Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum et ejicientes eum extra civitatem lapidabant

Stephani L A B 201704 7 Image
037v 1 Jucundus homo qui miseretur in

Jucundus homo qui miseretur in domino non commovebitur in aeternum

Stephani V2 A 1 003510 1 Image
037v 2 Quid retribuam domino pro omnibus

Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi calicem salutaris accipiam

Stephani V2 A 2 004530 1 Image
037v 3 Domine libera animam meam a

Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa

Stephani V2 A 3 002357 7 Image
037v 4 Miserere mihi domine miserere mihi

Miserere mihi domine miserere mihi quia multum repletus sum despectione

Stephani V2 A 4 003775 8 Image
037v 5 Sustinuit anima mea in verbo

Sustinuit anima mea in verbo domini speravit anima mea in ipso

Stephani V2 A 5 005094 8 Image
037v 6 Sancte Stephane prothomartyr electe dei

Sancte Stephane prothomartyr electe dei supernis dignissime et terrigenis ineffabiliter gloriose precipue nobis servulis tuis cujus nos patrocinio ubique tueri credimus et prostrati corde suppliciter petimus ut impetrata divina clementia per tua sanctissima merita valeamus in tuo servitio persistere semper devoti et a cunctis hostibus tua protectione mereamur permanere illesi alleluia

Stephani V2 A M 205826 4 Image
Page 1 of 1