Ad te domine levavi animam meam veni et eripe me domine ad te confugi
Veni domine et noli tardare relaxa facinora plebis tuae Israel
Deus a Libano veniet et splendor ejus sicut lumen erit
Ego autem ad dominum aspiciam et exspectabo deum salvatorem meum
Ex quo facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo alleluia
Dies domini sicut fur ita in nocte veniet et vos estote parati quia qua hora non putatis filius hominis veniet