Per arma justitiae virtutis dei commendemus nosmetipsos in multa patientia
Commendemus nosmetipsos in multa patientia per arma justitiae virtutis dei
Vivo ego dicit dominus nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat
Septies in die laudem dixi tibi domine deus meus ne perdas me
Erravi sicut ovis quae perierat require servum tuum domine quia mandata tua non sum oblitus
Gloria patri et filio et spiritui sancto