Pater juste mundus te non cognovit ego autem cognovi te quia tu me misisti
Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam
In die qua invocavi te domine dixisti noli timere Judicasti causam meam et liberasti me deus meus
Deus deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui
Fratres mei se elongaverunt a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
Amici mei adversum me appropiaverunt et proximi mei