O custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihi metipsi gravis parce mihi domine nihil enim sunt dies mei
Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est memento mei domine quia ventus est vita mea
Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut fenum arui
Quare detraxistis sermonibus veritatis ad increpandum verba componitis et subvertere nitimini amicum vestrum verumtamen quae cogitastis explete