Quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
Numquid dominus supplantat judicium aut omnipotens subvertit quod justum est libera me domine et pone me juxta te et cujusvis manus pugnet contra me
Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium mihi
Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
Quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena