Cutis mea aruit et contracta est et non revertetur oculus meus ut videam bona
Versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium parce mihi domine nihil enim sunt dies mei
O custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihi metipsi gravis
Ne reminiscaris domine delicta mea vel parentum meorum neque vindictam sumas de peccatis meis
Adonai domine deus magne et mirabilis qui dedisti salutem in manu feminae exaudi preces servorum tuorum