Regem martyrum dominum venite adoremus
Venite adoremus regem martyrum dominum
Secus decursus aquarum plantavit vineam justorum sed in lege domini fuit voluntas eorum
Sancti qui sperant in domino habebunt fortitudinem assument pennas ut aquilae volabunt et non deficient
Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum
Laetamini in domino et exsultate justi
Absterget deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum et jam non erit amplius neque luctus neque clamor sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt