Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine agni
Tamquam aurum in fornace probavit electos dominus et quasi holocausta accepit eos in aeternum
Si coram hominibus tormenta passi sunt spes electorum est immortalis in aeternum
Ecce merces sanctorum copiosa est apud deum ipsi vero mortui sunt pro Christo et vivent in aeternum
Exsultent justi in conspectu dei
In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ubi constituisti lucidissimas mansiones ibi requiescunt sanctorum animae