Tibi enim gemina scientia pollenti ac superni amoris igne ferventi caelestis olim doctrinae mysterium delegavi
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Tanto namque feliciores se esse credebant quanto acriora tyranni supplicia pia longanimitate certassent evincere
Levita Vincentius dixit beato Valerio si jubes pater sancte responsis judicem aggrediar
Jam tibi fili carissime divini verbi curam commiseram nunc quoque pro fide qua astamus responsa committo