Ut queant laxis*
Fuit homo missus a deo
Ingresso Zacharia templum domini apparuit ei Gabriel angelus stans a dexteris altaris incensi
Regem praecursoris dominum venite adoremus
Priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires sanctificavi te
Ad omnia quae mittam te dicit dominus ibis ne timeas et quae mandavero tibi loqueris ad eos
Ne timeas a facie eorum quia ego tecum sum dicit dominus
Fuit homo missus a deo cui nomen Joannes erat hic venit ut testimonium perhiberet de lumine et parare domino plebem perfectam