Audistis enim conversationem meam aliquando in judaismo quoniam proficiebam supra multos coaetaneos meos in genere meo
Abundantius enim aemulator exsistens paternarum mearum traditionum
Saulus autem magis ac magis convalescebat et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci affirmans quoniam hic est Christus
Fuit autem cum discipulis qui habitabant Damasci per dies aliquot et continuo in synagogis praedicabat Jesum
Gloria patri et filio et spiritui sancto