Gratia dei in me vacua non fuit sed gratia ejus semper in me manet
Gratia dei sum id quod sum
Ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium pertuli pro Christi nomine
Nocte ac die in profundo maris fui
Vos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel dicit dominus
In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae
Evangelium meum quod evangelizatum est non est a me neque ab homine accepi illud sed per revelationem Jesu Christi domini nostri
Deus et pater domini nostri Jesu Christi scit quia non mentior