Ploremus coram domino cum Maria ut veniam mereamur cum illa
Dum discubuisset in domo Simonis dominus Jesus mundi gloria mulier secum quae erat peccatrix nardi odorifera exhibuit unguenta
Secus pedes domini stans incessanter crine soluto diva vestigia osculatur lacrimis plena
Irrigabat igitur dominicos Jesu pedes fracto quoque alabastro praecipuis odoribus fragrabat domus omnis atque capillorum officio detergebat