Fundens preces cum lacrimis ad pedes ejus procidit
Quanta refulsit gratia per Jacobum in Josia os ejus pugnis caeditur quia Christum confitetur
Dignus ergo cum Jacobo adjudicatur gladio
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Ipsius namque merita sunt a deo exaltata peccatorum fronte trita
Per Jacobum in Judaea lux effulsit fidei orta rectis corde laetitia
Christo cujus mente tota servavit testimonia jam corregnat in saecula