Fortiores hostibus feminae fuerunt quae contemptis omnibus omnia vicerunt
Unus enim spiritus acies caelestes fidei divinitus adunavit testes
Visionis Ursulae caelitus ostense sacramento credule sperant in offense agone precurso fieri participes debite coronae
Caritate vulneratae mori Christo sunt paratae
Opportuni temporis sic hora captata terga findit aequoris juventus optata datis vento ratibus et velis in flatis
Advehunter littori quo se rhenus equori serenus infundit