Dominus Jesus Christus non se inquit purpuratum nec diademate renitentem se venturum esse praedixit
Sacerdos dei Martine aperti sunt tibi caeli et regnum patris tui
Sacerdos dei Martine pastor egregie ora pro nobis deum
Dixerunt discipuli ad beatum Martinum cur nos pater deseris aut cui nos desolatos relinquis invadent enim gregem tuum lupi rapaces
Scimus quidem desiderare te Christum nostri potius miserere quos deseris
O beatum virum in cujus transitu sanctorum canit numerus angelorum exsultat chorus omniumque caelestium virtutum occurrit psallentium exercitus