Qui destruxit mortem illuminat tenebras et dat vitae incorruptionem
Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis dei in faciem Jesu Christi
Exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et justus
Dum oraret*
Emitte lucem tuam et veritatem tuam R. Ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctam tuum et in tabernacula tua
Assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus et duxit eos in montem excelsum seorsum et transfiguratus est ante eos
Resplenduit facies ejus sicut sol vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix alleluia