O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne
Plangent eum quasi unigenitum quia innocens dominus occisus est
Attendite universi populi et videte dolorem meum
A porta inferi erue domine animam meam
O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor meus
O mors ero mors tua R. Morsus tuus ero inferne
Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes dominum
Sepulto domino signatum est monumentum ponentes milites qui custodirent illud
Ululate pastores et clamate aspergite vos cinere quia completi sunt dies domini
Videbunt in quem transfixerunt et plangent eum omnes tribus terrae
Joseph ab Arimathia petiit corpus Jesu et sepelivit eum in sepulcro suo
Alleluia alleluia alleluia
Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum alleluia
Alleluia quem quaeris mulier alleluia viventem cum mortuis alleluia alleluia
Custodi nos domine ut pupillam oculi R. Sub umbra alarum tuarum protege nos
Alleluia noli flere Maria alleluia resurrexit dominus alleluia alleluia