Browse Chants
Displaying 1-48 of 48 chants.Folio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
165r | 6 |
Pretiosus confessor domini
Pretiosus confessor domini Benedictus rector orientis tramite cum magno splendoris decore in caelum ferebatur assistensque vir clarus ait duobus fratribus hac via dilectus domini caelum Benedictus ascendit
|
Benedicti | V | R | 007430 | |||
165r | 7 |
Igitur sancti viri obitum
Igitur sancti viri obitum sicut praesentes viderunt ita et absentes quod eis praedictum fuerat agnoverunt
|
Benedicti | V | V | 01 | 007430a | ||
165r | 8 |
Pater sanctus dum intentam
Pater sanctus dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis habere videretur vidit Germani animam Capuani episcopi in sphaera ignea ab angelis in caelum deferri
|
Benedicti | V | A | M | 004245 | ||
165v | 1 |
Confessorum regem*
Confessorum regem*
|
Benedicti | M | I | 001056 | |||
165v | 2 |
Fuit vir vitae venerabilis gratia
Fuit vir vitae venerabilis gratia dei abbas Benedictus
|
Benedicti | M | A | 1.1 | 205507 | ||
165v | 3 |
Ab ipso pueritiae suae
Ab ipso pueritiae suae tempore cor gerens senile aetatem moribus transiens nulli animum voluptati dedit
|
Benedicti | M | A | 1.2 | 001204 | ||
165v | 4 |
Dum in hac terra esset
Dum in hac terra esset quo temporaliter libere uti potuisset jam quasi aridum mundum cum flore despexit
|
Benedicti | M | A | 1.3 | 002457 | ||
165v | 5 |
Nursia provincia exortus Romae liberalibus
Nursia provincia exortus Romae liberalibus litterarum studiis traditus a parentibus fuerat
|
Benedicti | M | A | 1.4 | 003982 | ||
165v | 6 |
Relicta domo rebusque patris
Relicta domo rebusque patris soli deo placere desiderans sanctae conversationis habitum quaesivit
|
Benedicti | M | A | 1.5 | 004605 | ||
165v | 7 |
Hic itaque cum jam relictis
Hic itaque cum jam relictis litterarum studiis petere deserta decrevisset nutrix quae hunc artius amabat secuta est
|
Benedicti | M | A | 1.6 | 003063 | ||
165v | 8 |
Fuit vir vitae venerabilis gratia
Fuit vir vitae venerabilis gratia dei Benedictus et nomine ab ipso pueritiae suae tempore cor gerens senile aetatem quippe moribus transiens nulli animum voluptati dedit
|
Benedicti | M | R | 1.1 | 006751 | ||
165v | 9 |
Despexit igitur quo
Despexit igitur quo temporaliter libere uti potuisset sanctae conversationis habitum quaesivit
|
Benedicti | M | V | 01 | 006751b | ||
166r | 1 |
Beatus Benedictus dum in hac
Beatus Benedictus dum in hac terra esset quo temporaliter libere uti potuisset jam quasi aridum mundum cum flore despexit
|
Benedicti | M | R | 1.2 | 006200 | ||
166r | 2 |
Relicta domo rebusque patris
Relicta domo rebusque patris soli deo placere desiderans sanctae conversationis habitum quaesivit
|
Benedicti | M | V | 01 | 006200a | ||
166r | 3 |
Beatus Benedictus cum jam relictis
Beatus Benedictus cum jam relictis litterarum studiis petere deserta decrevisset nutrix quae hunc artius amabat secuta est
|
Benedicti | M | R | 1.3 | 006199 | ||
166r | 4 |
Recessit igitur scienter
Recessit igitur scienter nescius et sapienter indoctus
|
Benedicti | M | V | 01 | 006199a | ||
166v | 1 |
Pater sanctus dum intentam oculorum
Pater sanctus dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis habere videretur vidit Germani animam Capuani episcopi in sphaera ignea ab angelis in caelum deferri
|
Benedicti | M | R | 1.4 | 007364 | ||
166v | 2 |
Factumque est ut reverendissimum virum
Factumque est ut reverendissimum virum Germanum episcopum is qui missus fuerat jam defunctum reperit
|
Benedicti | M | V | 01 | 007364a | ||
166v | 3 |
Praedicta nutrix illius ad purgandum
Praedicta nutrix illius ad purgandum triticum a vicinis mulieribus capisterium petiit quod casu accidente confractum est
|
Benedicti | M | A | 2.1 | 004362 | ||
166v | 4 |
Nutrici in auxilium grande
Nutrici in auxilium grande fecit miraculum primum in partes divisum rejunxit capisterium
|
Benedicti | M | A | 2.2 | 003983 | ||
166v | 5 |
Recessit igitur scienter nescius et
Recessit igitur scienter nescius et sapienter indoctus
|
Benedicti | M | A | 2.3 | 004574 | ||
166v | 6 |
Dum in eremum progeret Romano
Dum in eremum progeret Romano monacho obviavit cujus cum desiderium agnovisset et secretum tenuit et adjutorium impendit
|
Benedicti | M | A | 2.4 | 004467 | ||
166v | 7 |
Cumque in specu posito submitti
Cumque in specu posito submitti panem diabolus conspiceret jactavit lapidem et tintinnabulum fregit
|
Benedicti | M | A | 2.5 | 002062 | ||
166v | 8 |
Cumque sibi conspicerent
Cumque sibi conspicerent illicita non licere et assueta relinquere conati sunt ejus mortem tractare
|
Benedicti | M | A | 2.6 | 002073 | ||
166v | 9 |
Praedicta nutrix illius ad
Praedicta nutrix illius ad purgandum triticum a vicinis mulieribus capisterium petiit quod casu accidente confractum est
|
Benedicti | M | R | 2.1 | 007424 | ||
166v | 10 |
Nutrici in auxilium grande
Nutrici in auxilium grande fecit miraculum primum in partes divisum rejunxit capisterium
|
Benedicti | M | V | 01 | 007424a | ||
167r | 1 |
Quidam rusticus defuncti corpus filii
Quidam rusticus defuncti corpus filii in ulnis ferens orbitatis luctu aestuans ad monasterium venit Benedictum patrem quaesivit quem mox ut aspexit clamare coepit redde filium meum redde filium meum
|
Benedicti | M | R | 2.2 | 007495 | ||
167r | 2 |
Vir autem dei in hac voce
Vir autem dei in hac voce substitit dicens numquid ego filium tuum abstuli cui ille respondit dicens
|
Benedicti | M | V | 01 | 007495a | ||
167r | 3 |
Domine non aspicias peccata mea
Domine non aspicias peccata mea sed fidem hujus hominis qui resuscitari filium suum rogat et redde in hoc corpusculum animam quam abstulisti et completa oratione revixit et sanum reddidit patri suo
|
Benedicti | M | R | 2.3 | 006502 | ||
167r | 4 |
Cujus manum cum tenuisset concussione
Cujus manum cum tenuisset concussione mirifica tremendo palpitare coepit
|
Benedicti | M | V | 01 | 006502b | ||
167v | 1 |
O beati viri Benedicti sancta
O beati viri Benedicti sancta praeconia o inaestimabilis dilectio caritatis qui dum saeculi pompam contempsit aeternae vitae conjunctus est
|
Benedicti | M | R | 2.4 | 007255 | ||
167v | 2 |
Cui vivere Christus fuit et
Cui vivere Christus fuit et mori lucrum
|
Benedicti | M | V | 01 | 007255a | ||
167v | 3 |
Inito consilio fratres
Inito consilio venenum vino miscuere quo allato signavit sicque confractum est ac si pro signaculo lapidem dedisset
|
Benedicti | M | A | 3. | 003347 | ||
167v | 4 |
Frater Maure curre velociter
Frater Maure curre velociter quia puer Placidus jam mergitur in amne
|
Benedicti | M | R | 3.1 | 006745 | ||
167v | 5 |
Benedictus dei famulus cum
Benedictus dei famulus cum hoc protinus agnovisset Maurum vocavit dicens curre velociter
|
Benedicti | M | V | 01 | 006745a | ||
167v | 6 |
Eodem vero anno quo de hac
Eodem vero anno quo de hac vita erat exiturus quibusdam discipulis secum conversantibus quibusdam longe manentibus sanctissimi sui obitus denuntiavit diem
|
Benedicti | M | R | 3.2 | 006659 | ||
167v | 7 |
Indicans namque discipulis
Indicans namque discipulis quale eis signum fieret quando ejus anima de corpore exiret
|
Benedicti | M | V | 01 | 006659b | ||
167v | 8 |
Ante sextum vero exitus sui
Ante sextum vero exitus sui diem aperire sibi sepulturam jubet qui mox correptus febribus acro coepit dolore fatigari usque ad mortem
|
Benedicti | M | R | 3.3 | 006105 | ||
167v | 9 |
Cumque per singulos dies
Cumque per singulos dies languor ingravesceret sexto die portari se in oratorium a discipulis pectu
|
Benedicti | M | V | 01 | 006105a | ||
167v | 10 |
Pretiosus confessor d*
Pretiosus confessor d*
|
Benedicti | M | R | 3.4 | 007430 | ||
167v | 11 |
Electus a fratribus invitus
Electus a fratribus invitus obtinuit quo scienter se scire illorum moribus convenire non posset
|
Benedicti | L | A | 1 | 002626 | ||
167v | 12 |
Oravit sanctus Benedictus domine non
Oravit sanctus Benedictus domine non aspicias peccata mea sed fidem istius hominis qui resuscitari filium suum rogat et sub oculis omnium viventem puerum reddidit patri suo
|
Benedicti | L | A | 2 | 004173 | ||
167v | 13 |
Vix obtinui apud deum
Vix obtinui apud deum omnipotentem ut ex hoc loco mihi animae cederentur
|
Benedicti | L | A | 3 | 005482 | ||
167v | 14 |
Intempesta nocte cum cuncta sunt
Intempesta nocte cum cuncta sunt silentio quasi sub solis radio totum mundum conspexit
|
Benedicti | L | A | 4 | 003361 | ||
168r | 1 |
Exsultet omnium turba
Exsultet omnium turba fidelium pro gloria almi patris Benedicti laetentur praecipue catervae monachorum celebrantes ejus festa in terris de cujus societate sancti congaudent in caelis
|
Benedicti | L | A | 5 | 002819 | ||
168r | 2 |
Justum deduxit dominus*
Justum deduxit dominus*
|
Benedicti | L | R | 007059 | * | Image | |
168r | 3 |
Hodie sanctus Benedictus per viam
Hodie sanctus Benedictus per viam orientis tramitis videntibus discipulis caelos ascendit hodie erectis manibus inter verba orationis migravit hodie in gloria ab angelis susceptus est
|
Benedicti | L | A | B | 003115 | ||
168r | 4 |
Sanctissime confessor domini
Sanctissime confessor domini monachorum pater et dux Benedicte intercede pro nostra omniumque salute
|
Benedicti | V2 | A | M | 004752 |