Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me dicit dominus
Servus meus es tu quia in te complacuit animae meae ingredere jam in locum exsultationis et laetitiae sodalium tuorum
Regem martyrum*
Martyr dei qui*
In lege domini fuit voluntas ejus die ac nocte
Praedicans praeceptum*
Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo
Filii hominum*
Scuto bonae*
In universa terra*
Gloria et honore*
Iste sanctus pro lege dei sui certavit usque ad mortem et a verbis impiorum non timuit fundatus enim erat supra firmam petram
Iste est qui contempsit vitam mundi et pervenit ad caelestia regna
Justus germinavit sicut lilium et florebit in aeternum ante dominum
Plantatus in domo domini in atriis domus dei nostri
Desiderium animae ejus tribuisti ei domine et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum
Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso
Vir Israelita gaude coheres Christi intercede pro nobis
Ut precibus tuis a deo veniam speremus supplices ad te confugimus
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Gloria et honore coronasti eum domine R. Et constituisti eum super opera manuum tuarum
Justus dominus et justitias dilexit aequitatem vidit vultus ejus
Habitabit in tabernaculo tuo requiescet in monte sancto tuo
Posuisti domine super caput ejus coronam de lapide pretioso
Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum
Beatus quem elegisti domine habitabit in atriis tuis
Justus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
Posuisti domine*
Iste cognovit justitiam et vidit mirabilia magna et exoravit altissimum et inventus est in numero sanctorum
Stolam jucunditatis induit eum dominus et coronam pulchritudinis posuit super caput ejus
Induit eum dominus loricam fidei et armavit eum
Coronam auream super caput ejus expressam signo sanctitatis gloriam honoris et opus fortitudinis
Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulce*