Veni electa mea et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem tuam
Haec est virgo sapiens quam dominus vigilantem invenit quae accepit lampadibus sumpsit secum oleum et veniente domino introivit cum eo ad nuptias
Media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
Concupivit rex speciem tuam quia ipse est deus tuus et adorabunt eum
Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna
Pulchra facie sed pulchrior fide beata es virgo respuens mundum laetaberis cum angelis intercede pro omnibus nobis
Specie tua*
Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum
Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem
Diffusa est gratia in labiis tuis
Propterea benedixit t d i
Ipsi sum desponsata cui angeli serviunt cujus pulchritudinem sol et luna mirantur
Christus circumdedit me vernantibus atque coruscantibus gemmis pretiosis
Ista est speciosa inter filias Jerusalem
Mel et lac ex ejus ore suscepi et sanguis ejus ornavit genas meas
Cujus pulchritudinem sol et luna mirantur ipsi soli servo fidem
Ipsi soli servo fidem ipsi me tota devotione committo
Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitiae
Induit me dominus vestimento salutis et indumento justitiae circumdedit me et tamquam sponsam decoravit me corona
Induit me dominus cyclade auro texta et immensis monilibus ornavit me
Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua
Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus deus tuus
De poscimus itaque beata virgo m. ut nostri memor benigne sponsum tuum pro nobis crebris precibus interpellas
Petimus ergo virgo Jesu Christi tua sancta suffragia ut nostre fragilitatis non in memor