Maria ut audivit turbata est in sermone angeli et cogitabat qualis esset ista salutatio
Quomodo fiet istud ait Maria ab angelum quia virum non cognosco
Quomodo fiet istud respondens ait Maria quia virum non cognosco angelus ad haec spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi
Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei
Beata es mater et virgo Maria quae credidisti domino quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi ab angelo
Dixit angelus ad Mariam ne timeas Maria invenisti gratiam apud dominum
Ecce concipies et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum