Scitote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia non tardabit
Levate capita vestra ecce appropinquabit redemptio vestra
Dum ortus fuerit sol de caelo videbitis regem regum procedentem a patre tamquam sponsus de thalamo suo
Completi sunt dies Mariae ut pareret filium suum primogenitum
Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
Constantes estote videbitis auxilium domini super vos
A solis ortus*
Hodie scietis R. Quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia
Memento salutis*
Christus natus est nobis venite adoremus
Agnoscat omne saeculum*
Dominus dixit ad me filius meis es tu ego hodie genui te
Tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo
Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum
Rex omnis terrae deus venit psallite sapienter
Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui
Orietur diebus domini abundantia pacis et dominabitur
Tamquam sponsus R. Dominus procedens de thalamo suo