Qui vicerit faciam illum columnam meam in templo meo dicit dominus
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibuit scimus quia verum est testimonium ejus
Sic eum volo manere donec veniam tu me sequere
Cibavit eum dominus pane vitae et aqua sapientiae potavit eum
Spiritu sapientiae salutaris replevit eum dominus et intellectus
Dedit illi dominus claritatem aeternam et nomine aeterno hereditabit illum
In omnem terram R. Exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
Valde honorandus est beatus Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit cui Christus in cruce matrem virginem virgini commendabat
Mulier ecce filius tuus ad discipulum autem ecce mater tua
In illo die suscipiam te servum meum et ponam te sicut signaculum in conspectu meo quoniam ego elegi te dicit dominus
In tribulatione invocasti me et exaudivi te et liberavi te