Quod chorus vatum*
Responsum accepit Simeon R. A spiritu sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum dominum
Senex puerum portabat puer autem senem regebat quem virgo peperit et post partum virgo permansit ipsum quem genuit adoravit
Ecce venit ad templum sanctum suum dominator dominus gaude et laetare Sion occurrens deo tuo
Agnoscat omne s*
Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui
Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis sancta dei genetrix
Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatis sancta dei genetrix
Ante torum hujus virginis frequentate nobis dulcia cantica dragmatis
Super salutem et omnem pulchritudinem dilecta es a domino sancta dei genetrix
Optimam partem elegit sibi Maria quae non auferetur ab ea in aeternum
Accipiens Simeon R. Puerum in manibus gratias agens benedixit dominum
Adorna thalamum tuum Sion et suscipe regem Christum quem virgo concepit virgo peperit virgo post partum quem genuit adoravit
Accipiens Simeon puerum in manibus gratias agens benedixit dominum