Pauper quidam ex utero matris caecus oratorium sanctae matris introivit ibique preces divitissime fudit et visum quem quaesierat recepit
Cum subito dilapsus in terra coepit pallida membra saxoso volutare tellure et quasi ultimum clausurus diem sese in pavimento reflectere
Sancta Walburgis sidus aureum Christo praeclara audi voces nostras
Dedit enim tibi dominus donantium caritatis quo perducta es ad consortium deitatis
Adest namque beatae Walburgis sacratissima dies in qua felicis cursum vitae feliciori fine complevit
Ecce virgo prudens quae aedificavit domum suam supra petram in cujus sano corpore non est inventa labes quia deus elegit eam in sponsam sibi
Ecce vera Christi famula in qua dolus non est
Deposcimus itaque beata virgo Walburga ut nostri memor benigne sponsum tuum pro nobis crebris precibus interpellas