Sitivit in te anima mea domine et caro mea in terra deserta
Hymnum dicat omnis terra domino deo nostro laudet et super exaltet eum in saecula
Laudent omnes angeli dominum quia ipse dixit et facta sunt omnia mandavit et creata sunt universa
Cum turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad Jesum dixit per similitudinem exiit qui seminat seminare semen suum
Exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit in terram bonam et fecit fructum centuplum
Jesus haec dicens*
Semen cecidit in terram bonam et obtulit fructum aliud centesimum aliud sexagesimum
Semen cecidit in terram bonam et obtulit fructum in patientia
Qui verbum dei retinet corde perfecto et optimo fructum afferunt in patientia
Vobis datum est nosse mysterium regni dei ceteris autem in parabolis dixit Jesus discipulis suis
Si vere fratres divites esse cupitis veras divitias amate
Si culmen veri honoris quaeritis ad illam caelestem patriam quantocius properate
Si gloriam dignitatum diligitis in illa superna angelorum curia asscribi festinate