Tu dixisti quod mihi bene faceres et dilatares semen meum sicut stellas coeli
Dum irem de terra mea oravi dominum meum et perduxit me in portum voluntatis sue gubernavit me ad venam et dedit mihi gratiam in terra aliena
Ego dominus omnipotens crescere te faciam et multiplicabo te
Missus sum ad oves quae perierant domus Israel dicit dominus
Oravit Jacob et dixit domine qui dixisti mihi revertere in terram nativitatis tuae erue me de manu fratris mei quia valde eum timeo
Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei domine qui pacis me a juventute mea