Tunc ait illis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices regem non habemus nisi Caesarem
Pater juste mundus te non cognovit ego autem cognovi te quia tu me misisti
Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam
Libera me domine et pone me juxta te et cujusvis manus pugnet contra me
In die qua invocavi te domine dixisti noli timere Judicasti causam meam et liberasti me deus meus
Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui