Cumque audissent quia Jesus venit Jerosolimam exierunt obviam ei
Dominus deus auxiliator meus et ideo non sum confusus
Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini vindicabor in eis
Judica causam meam defende quia potens es domine
Cum angelis et pueris fideles inveniantur triumphatori mortis clamantes hosanna in excelsis
Confundantur qui me persequuntur et non confundar ego domine deus meus
Ne perdas cum impiis deus animam meam et cum viris sanguinum vitam meam redime me domine
Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo libera me
Turba multa quae convenerat ad diem festum clamabat domino benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
Quid molesti estis huic mulieri opus enim bonum operata est in me
Mittens haec mulier*
Si oportuerit me mori tecum non te negabo domine deus meus
Ancilla dixit Petro vere tu ex illis es nam et loquela tua manifestum te facit