Crucem tuam*
Gaudeat spiritalis christianus sed lugeat carnalis Judaeus qui a crux Christi eadem est credentibus gloria et non credentibus poena
Surrexit*
Lignum crucis semper oportet adorari per quod jugiter ab adversario mereamur liberari
Christus quando pertulit ignomini am crucis credentibus reconsignavit gloriam aeterne salutis
Caro nostra cum vitiis et concupiscentiis est crucifigenda ut spiritus siderea possit scandere salvus regna
Ex divine caritatis beneficio in longum et latum crucis fit dimensio ut ipsius sublimitas atque profundum ad vitam circumquaque redintegret mundum
Lignum vitae in cruce tua domine manifestatum est
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Credentibus per crucem datur virtus de infirmitate gloria de obprobrio vita de morte triumphus ab hoste
Hoc fides habet ex mysterio crucis et passione Christi ut corpus regenerati fiat caro crucifixi
Haec est mutatio dextere excelsi
Nunc sanguis Abel justi mortem summi pastoris enunciat nunc arca Noe quod salutis sit in ligno crucis manifestat
Mors enim per illam damnata est et mundum totus per illam illuminatus est