Haec est virgo sapiens quam dominus vigilantem invenit
Ista est una de numero prudentum que acceptavit lampadem suam
O quam pulchra es casta generacio cum karitate
Media autem nocte clamor factus est ecce sponsus advenit exite obviam ei
Prudentes autem virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
Dilexisti iusticiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus tuus
Hec est virgo sapiens que veniente sponso accepit oleum in vasis suis et ornatis lampadibus introivit cum eo ad nupcias
-- --
Ecce prudens virgo migravit ad Christum fulget inter choros virginum sicut sol in virtute celesti
Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas inventa una bona margarita dedit omnia sua et comparavit eam
Pulchra facie sed pulchrior fide beata es virgo respiciens mundum letaberis cum angelis intercede pro nobis