Hoc est testimonium quod perhibuit Iohannes dicens
Hic qui advenit nemo scit nomen eius nis ipse solus vocatur verbum domini habens vestem preclaram et omnes chori angelorum in albis sequuntur illum
Ecce dominator dominus et regnum in manu eius et potestas et imperium
Continet in gremio celum terramque regentem virgo dei genitrix proceres comitantur heriles per quos mundus ovans Cristo sub principe pollet
Congratulamini michi omnes qui diligitis deum quia cum essem parvula placui altissimo et de meis visceribus genui deum et hominem
Beata et venerabilis virgo que sine tactu pudoris inventa es mater selvatoris iacebat in presepio et fulgebat in celo
Christo stella choruscans famulature celo
Tecum principium*