In principio fecit deus celum et terram et plasmavit in ea hominem
Tulit ergo dominus hominem et posuit eum in paradysum voluptatis ut operaretur et custodiret illud
Ade vero non inveniebatur adiutor similis sibi dixit vero deus
In sudore vultus tui vesceris pane tuo dicit dominus ad Adam cum operatus fuis terram non dabit fructus suos sed spinas et tribulos germinabit tibi
Deus deus meus ad te de luce vigilo quia factus es adjutor meus
Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis in saecula deus noster
Simile est regnum caelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam dicit dominus
Convencione autem facta ex denario diurno misit eos dominus in vineam suam