Benedicens ergo deus Noe ait nequaquem ultra maledicam terre propter hominem ad ymaginem quippe dei factus est homo
Hoc erit signum federis inter me et terram aurum meum ponam in nubibus celi
Dicit dominus ad Noe finis universe carnis venit coram me repleta est terra iniquitate eorum et ego disperdam eos cum terra
Vehementer inundaverunt aque et replerunt omnia in superficie terre
Iustus Noe perfecit omnia que locutus est ei deus et dixit ad eum. Ingredere in archam quia te vidi iustum coram me in generatione ista
Ex omnibus animantibus mundis sed et volatilibus celi tolle tecum septena et septena masculum et feminam ut vivere possint
Archa ferebatur super aquas et aqua nimium prevalente operti sunt montes excelsi sub universo celo
Aqua cubitis quindecim super gradiens montes quos operuerat
Deletis cunctis substanciis super terram remansit solus Noe et qui cum ipso erant in archa
Consumpta vero omni carne et omnibus in quibus erat spiraculum vite
Emisit Noe columbam de archa ut videret si iam cessassent aque diluvii que ad eum reversa est ad vesperum portans ramum olyve virentis in ore suo
Intellexit igitur Noe quod cessassent aque diluvii cum iterum reversa est ad eum columba
Cum turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem exiit qui seminat seminare semen suum
Qui verbum dei retinent corde perfecto et optimo fructum afferunt in paciencia
Jesus haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat