De reliquo reposita est mihi corona justitiae
Gracia dei in me vacua non fuit sed gracia eius semper in me manet
Magnus sanctus Paulus vas electionis vere digne est glorificandus qui et meruit thronum duodecimum possidere
In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae
Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
De cetero reposita est mihi corona justitiae
Nam virtus in infirmitate perficitur
Unusquisque enim propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
Deus et pater domini nostri Ihesu Christi scit quia non mencior
Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae