Browse Chants

Displaying 1-52 of 52 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
201r 6 Diligebat autem Jesus Martham et

Diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum domine ecce quem amas infirmatur infirmitas haec ait dominus deus non est ad mortem sed pro gloria dei ut glorificetur filiis dei per eam

Mariae Magdalenae V A 206214 7
201v 1 Accessit ad pedes Jesu


Mariae Magdalenae V R 006016 5
201v 2 Dimissa sunt ei peccata multa


Mariae Magdalenae V V 01 006016a 5S
201v 3 Gloria patri et filio et


Mariae Magdalenae V V 02 909000 5S
201v 4 Sidus solare revehit optatae


Mariae Magdalenae V H 830312
201v 5 Specie tua et pulchritudine*


Mariae Magdalenae V W 008201 r
201v 6 Fidelis sermo et omni accepcione

Fidelis sermo et omni accepcione dignus quia Christus Ihesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice hec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum hec est enim illa Maria que resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Ihesum Christum quem pro nostris reatibus oret quesumus in eternum

Mariae Magdalenae V A M 002867 1
202r 1 Ploremus coram domino cum


Mariae Magdalenae M I 100209 2
202r 2 Rogabat Jesum quidam


Mariae Magdalenae M A 1.1 204310 1
202r 3 Stans retro Maria secus pedes

Stans retro Maria secus pedes domini Ihesu lacrimis cepit rigare pedes ipsius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento ungebat

Mariae Magdalenae M A 1.2 204759 1
202r 4 Videns autem phariseus qui vocaverat

Videns autem phariseus qui vocaverat eum ait intrase dicens hic si esset propheta sciret utique que et qualis mulier que tangit eum quia peccatrix est

Mariae Magdalenae M A 1.3 205173 1
202r 5 Specie tua et pulchritudine*


Mariae Magdalenae M W 1. 008201 r
202r 6 Maria Magdalena quae fuerat in

Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit maculas criminum et vox veritatis impletur qua dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum

Mariae Magdalenae M R 1.1 601369 1
202v 1 Quae enim prius frigida

Que enim prius frigida peccando permanserat post modum amando fortiter ardebat

Mariae Magdalenae M V 01 601369a 1S
202v 2 Cujus ergo vel saxeum pectus

Cuius ergo vel saxeum pectus ille huius peccatricis lacrime ad exemplum penitendi non emoliant consideravit namque quid fecit et noluit moderari quid faceret super convivantes ingressa est non iussa venit inter epulas lacrimas obtulit

Mariae Magdalenae M R 1.2 600434 2
202v 3 Nam quia semetipsam graviter


Mariae Magdalenae M V 01 600434a 2S
202v 4 Hanc vero quam Lucas

Hanc vero quam Lucas peccatricem mulierem Iohannes Mariam nominat illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem demonia eiecta fuisse testatur septem enim demonia habuit que universis viciis plena fuit sed ecce quia turpitudinis sue maculas aspexit lavanda ad fontem misercordie cucurrit

Mariae Magdalenae M R 1.3 601730 3
202v 5 Videns haec phariseus dicebat

Videns hec phariseus dicebat intra se hic si esset propheta sciret utique que et qualis est mulier que tangit eum quia peccatrix est

Mariae Magdalenae M V 01 601730a 3S
203r 1 Gloria patri et filio et


Mariae Magdalenae M V 02 909000 3S
203r 2 Plus ergo mulier penitens pascebat

Plus ergo mulier penitens pascebat intus quam phariseus dominum pasceret foris quia ab estu carnalium quasi hymulus salvator noster ad illius mentem fugerat quam post viciorum ignem penitencie umbra temperabat

Mariae Magdalenae M A 2.1 203846 7
203r 3 Capillos ad compositionem


Mariae Magdalenae M A 2.2 200729 4
203r 4 Quod ergo in se habuit

Quod ergo in se habuit oblectamenta tot de se invenit holocausta convertit ad numerum virtutum numerum criminum ut totum serviret deo in penitencia quidquid ex se deum contempserat in culpa

Mariae Magdalenae M A 2.3 204205 4
203r 5 Diffusa est gratia in*


Mariae Magdalenae M W 2. 008014 r
203r 6 Ecce Maria quae ad medicum

Ecce Maria que ad medicum venerat egra sanata est ecce dominus Ihesus eam quam sana verat per pietatis sue potenciam confimat dicens fides tua te salvam fecit vade in pace

Mariae Magdalenae M R 2.1 600719 5
203v 1 Fides etenim salvam fecit

Fides etenim salvam fecit quia hoc quod peciit se posse accipere non dubitavit in pace autem ire precipitur ut averitatis sue itinere in viam scandali ulterius non seducatur

Mariae Magdalenae M V 01 600719a 5
203v 2 Intravit Jesus in quoddam


Mariae Magdalenae M R 2.2 604930 5
203v 3 Domine ait Martha non est

Domine ait Martha non est tibi cure quot soror mea reliquit me solam ministrare Maria inquit dominus Ihesus optimam partem elegit que non auferetur ab ea

Mariae Magdalenae M V 01 604930a 5S
203v 4 Armilla domini maxillam

Armilla domini maxillam leviathan perforat quia ineffabilis misericordie sue potencie sic malicie antiqui hostis obviat ut aliquando eos eciam quos iam cepit amittat Ecce enim Maria Magdalena quasi ab ore illius cecidit Que post perpertatas culpas ad innocenciam rediit

Mariae Magdalenae M R 2.3 604931 8
204r 1 Ubique ergo nobis occurrit

Ubique ergo nobis occurrit superna medicina quia et dedit homini precepta ne peccet et tamen peccanti dedit remedia ne desperet

Mariae Magdalenae M V 01 604931a 8S
204r 2 Gloria patri et filio et


Mariae Magdalenae M V 02 909000 8S
204r 3 Maria pio coniuncta Ihesu osculando

Maria pio coniuncta Ihesu osculando pedes illius et pie rigando tersit crimina sua

Mariae Magdalenae M A 3.1 003704 6
204r 4 Maria ergo unxit pedes Jesu


Mariae Magdalenae M A 3.2 003699 6T
204r 5 Conversus est dominus ad Symonem

Conversus est dominus ad Symonem et dixit intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti hec mulier non cessavit lacrimis rigare pedes meos

Mariae Magdalenae M A 3.3 001917 1
204r 6 Adjuvabit eam deus*


Mariae Magdalenae M W 3. 007934 *
204r 7 Surgens Jesus mane prima sabbati

Surgens Jesus mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua ejecerat septem daemonia cujus precibus nos adjuvari mente et spiritu devotissime poscimus

Mariae Magdalenae M R 3.1 605060 1
204r 8 Maria septem daemonia habuit

Maria septem demonia habuit que universis viciis plena fuit

Mariae Magdalenae M V 01 605060b 1S
204v 1 O mirum et magnum miraculum

O mirum et magnum miraculum quia peccatrix femina audebat redemptorem mundi tangere lacrimando et capillis tergendo crimina sua abluebat ideo dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum

Mariae Magdalenae M R 3.2 007277 1
204v 2 Vidit Maria dominum et


Mariae Magdalenae M V 01 007277a 1
204v 3 Flavit auster et fugavit

Flavit auster et fugavit aquilonem quando lavit cor Marie penitentis ymber sancti spiritus lique fecit et refecit resolutam in lamentis verbum missum celitus

Mariae Magdalenae M R 3.3 600894 8
204v 4 Fluminis impetus civitatem

Fluminis impetus civitatem dei letificat

Mariae Magdalenae M V 01 600894a 8S
204v 5 Gloria patri et filio et


Mariae Magdalenae M V 02 909000 8S
204v 6 Audi filia*


Mariae Magdalenae M W 007955 *
204v 7 Maria stabat ad monumentum


Mariae Magdalenae L A 1 203019 1
205r 1 Conversa Maria vidit Ihesum stantem

Conversa Maria vidit Ihesum stantem et nesciebat quia Ihesus est mulier quid ploras quem queris domine si tu sustulisti eum dicito michi ubi posuisti eum et ego eum tollam

Mariae Magdalenae L A 2 206216 2
205r 2 Noli me tangere dixit dominus

Noli me tangere dixit dominus Ihesus Marie non dum enim ascendi ad patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad patrem meum et patrem vestrum deum meum et deum vestrum venit Maria annuncians discipulis quia vidi dominum et hec dixit michi

Mariae Magdalenae L A 3 206217 3
205r 3 O quanta vis amoris hujus

O quanta vis amoris hujus mulieris mentem accenderat que a monumento domini eciam discipulis recedentibus non recedebat

Mariae Magdalenae L A 4 206218 4
205r 4 Exquirebat Maria quem non invenerat

Exquirebat Maria quem non invenerat flebat inquirendo et amoris sui igne succensa eius que ablatum credidit ardebat desiderio unde contingit ut eum sola tunc videret que remansit ut quereret

Mariae Magdalenae L A 5 201730 5
205r 5 Audi filia*


Mariae Magdalenae L W 007955 r
205r 6 In lectulo meo quaesivi per

In lectulo meo quaesivi per noctem quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea

Mariae Magdalenae L A B 202431.4 6
205v 1 Maria stabat*


Mariae Magdalenae D A 203019 1
205v 2 Specie tua*


Mariae Magdalenae D R 007679 r
205v 3 In diebus illis mulier que

In diebus illis mulier que erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Ihesus accubuisset in domo Symonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Ihesu lacrimis cepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento ungebat

Mariae Magdalenae V2 A M 003224 7
Page 1 of 1