Virgo gloriosa semper evvangelium Christi gerebat in pectore suo et non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oracione vacuabat
Et non diebus neque noctibus vacabat a colloquiis divinis et oracione
Beata Cecilia dixit ad Tyburcium hodie te fateor meum esse cognatum quia amor dei te fecit esse contemptorem ydolorum
Beata es virgo et bene tibi erit et benedictus sermo oris tui
Beata Cecilia dixit Tyburcio hodie te fateor esse meum cognatum quia amor dei te fecit esse contemptorem ydolorum
Sicut amor dei fratrem tuum michi coniugem fecit ita te michi cognatum faciet
Cantantibus organis Caecilia domino decantabat dicens fiat cor meum immaculatum ut non confundar
Dum aurora finem daret beata Cecilia dixit eia milites Christi abicite opera tenebrarum et induimini arma lucis alleluia