Mulieri egrote dans de Benedicto pane dulce fecit ei panis edulium de quo non gustaverat per triennium
Monstratur celitus sancto viro purpureus ac niveus ordo eique divina denunciatur voce quod consorcium habeat cum utroque alleluia
Sermone blando*
Benedic regem cunctorum conversa gens vvandalorum te splendor illuminavit quem oriens destinavit Adalbertus Christi verna tua astitit lucerna alleluia
O Adalberte sacer pontifex Christo tuos commenda supplices ut eius protecti solaciis paschalibus fruamur gaudiis alleluia
Inclite sacri scriptor evvangelii ac christiane predicator fidei Marce hoc nobis apud deum optive ut mereamur frui gaudiis regni