In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ubi constituisti lucidissimas mansiones ibi requiescunt sanctorum anime
Propter testamentum domini et leges paternas astiterunt sancti dei in amore fraternitatis quia unus fuit semper spiritus in eis et una fides
Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia et meruerunt habere coronas perpetuas
Martyres sancti quanta passi sunt tormenta ut securi pervenirent ad palmam martyrii