Browse Chants
Displaying 1-41 of 41 chantsFolio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
194r | 8 |
Stolam jucunditatis induit eum dominus*
Stolam jucunditatis induit eum dominus* |
Blasii | E | A | 1 | 005034 | ? | Image |
194r | 9 |
Adest nobis celeberrimus dies festus
Adest nobis celeberrimus dies festus beati Blasii quem egregium martyrem et mirae sanctitatis pontificem mirabili signorum praerogativa praeditum ut intercessorem apud dominum pro nostris excessibus sentiamus tota mentis intentione flagitemus illius ut precibus adjuti mereamur absolvi de durissima delictorum nostrorum catena |
Blasii | E | A | 2 | 001267 | ? | Image |
194r | 10 |
Adoremus regem magnum dominum nostrum
Adoremus regem magnum dominum nostrum qui praesulem et martyrem suum sanctum Blasium hodie coronavit |
Blasii | M | I | 001014 | ? | Image | |
194v | 1 |
Venite exsultemus domino jubilemus deo
Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
Blasii | M | IP | 909030 | Image | ||
194v | 2 |
Sanctus Blasius in Sebastia civitate
Sanctus Blasius in Sebastia civitate Cappadociae regionis alto genere natus est |
Blasii | M | A | 1.1 | 004772 | ? | Image |
194v | 3 |
Quem catholica fide plenissime instructum
Quem catholica fide plenissime instructum moribus et virtutum gemmis ornatum omnes unice amabant et ut patrem colebant |
Blasii | M | A | 1.2 | 004453 | ? | Image |
194v | 4 |
Cum totum vitae suae tempus
Cum totum vitae suae tempus purus et innocens duceret terrestria sperneret ad caelestia semper anhelaret ejusdem urbis episcopus electus et ordinatus est |
Blasii | M | A | 1.3 | 002038 | ? | Image |
195r | 1 |
Cum satellites furibundi praesidis ad
Cum satellites furibundi praesidis ad sanctum Blasium venissent ingredientes speluncam egredere inquiunt vocat te praeses quibus ille auditis magno perfusus gaudio eamus inquit memor enim est mei servi sui dominus hodie qui in hac nocte tertio mihi apparuit |
Blasii | M | R | 1.1 | 006561 | ? | Image |
195r | 2 |
Surge inquiens offer mihi hostias
Surge inquiens offer mihi hostias ut soles et nunc filioli mei bene et in tempore venistis dominus meus Jesus Christus nobiscum est |
Blasii | M | V | 01 | 006561a | ? | Image |
195r | 3 |
In itinere plures paganorum convertit
In itinere plures paganorum convertit ad dominum qui multos infirmos illi offerrebant quibus manus imponens sanos omnes absolvebat non solum hominibus sed etiam diversi generis animalibus quippiam doloribus in gutture habentibus |
Blasii | M | R | 1.2 | 006909 | ? | Image |
195r | 4 |
Ibi impletum est quod psalmista
Ibi impletum est quod psalmista protestatur dicens homines et jumenta salvabis domine |
Blasii | M | V | 01 | 006909a | ? | Image |
195r | 5 |
Accidit autem ut cujusdam viduae
Accidit autem ut cujusdam viduae unicus filius dum piscem manducaret spinam in guttur ejus infigi hunc praemortuum mater apportans projecit ante pedes sancti Blasii ejulans et clamans miserere filio meo serve dei quia jam in articulo mortis est osse piscis praefocatus |
Blasii | M | R | 1.3 | 006017 | ? | Image |
195r | 6 |
Sanctus vero pauperculae condescendens signo
Sanctus vero pauperculae condescendens signo crucis guttur pueri medicatus oratione pensius admixta sanum reddidit matri passis crinibus vociferanti |
Blasii | M | V | 01 | 006017a | ? | Image |
195r | 7 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
|
Blasii | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
195r | 8 |
Postea secum habitare desiderans speluncam
Postea secum habitare desiderans speluncam in monte Argeo inventam irrepsit ibique latitavit ut mortuus saeculo solus soli viveret deo |
Blasii | M | A | 2.1 | 004334 | ? | Image |
195r | 9 |
In qua dum delitesceret concurrebant
In qua dum delitesceret concurrebant ad eum plures ferae agrestes et quasi quodam intellectus vigore vice hominum illum constipabant |
Blasii | M | A | 2.2 | 003276 | ? | Image |
195v | 1 |
Et si aliqua vi doloris
Et si aliqua vi doloris vel morbi afficerentur querulo strepitu quasi salutem rogantes sanctum virum circumdabant a quo benedictae statimque sanatae non recedebant ab eo |
Blasii | M | A | 2.3 | 002721 | ? | Image |
195v | 2 |
Illo sanato beatus Blasius oculos
Illo sanato beatus Blasius oculos et manus ad caelum elevans hujusmodi preces effudit velox auditor et salvator tuorum domine deus omnium non tantummodo hominum sed etiam brutorum species animalium angore gutturis periclitantium invocato nomine mei servi tui hac oratiuncula subnixa hoc dolore statim absolve |
Blasii | M | R | 2.1 | 601100 | ? | Image |
195v | 3 |
Domine Jesu Christe verus deus
Domine Jesu Christe verus deus noster per orationem servi tui Blasii festina in adjutorium meum |
Blasii | M | V | 01 | 601100a | ? | Image |
195v | 4 |
Dum ergo progrederetur mulier quaedam
Dum ergo progrederetur mulier quaedam vetula pauperima unicam tantummodo suem habens quam a lupo sibi direptam pedibus ejus flebili voce prostrata imminens infortunium conquesta est illo respondente ne tristeris cito tibi tuum reddetur |
Blasii | M | R | 2.2 | 600658 | ? | Image |
195v | 5 |
Haec promissa statim sunt impleta
Haec promissa statim sunt impleta lupus per devia qua fugerat festinus recurrens illaesam retulit quam suem suae dominae sanctus mox consignavit |
Blasii | M | V | 01 | 600658a | ? | Image |
195v | 6 |
His in via transactis ingressus
His in via transactis ingressus metropolim Sebastiam sedentem per tribunali insanum invenit Agricolaum ibi alternis inter se jactis terroribus et minis fustibus acriter caesus iterum et iterum in carceris ima retrusus et eductus multiphariam tyrannum confundebat |
Blasii | M | R | 2.3 | 601042 | ? | Image |
195v | 7 |
Sceleratissimus judex invictum cernens martyrem
Sceleratissimus judex invictum cernens martyrem jussit eum in aeculeo suspendi et carnes ejus ferreis pectinibus carpinari hoc peracto |
Blasii | M | V | 01 | 601042a | ? | Image |
196r | 1 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
|
Blasii | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
196r | 2 |
Illis diebus praeses Agricolaus praecepit
Illis diebus praeses Agricolaus praecepit suis in silvam venatum ire qui concito cursu egressi tendebant ad montem ubi sanctus Blasius illis insciis morabatur |
Blasii | M | A | 3.1 | 003178 | ? | Image |
196r | 3 |
Videntes autem speluncam et multitudinem
Videntes autem speluncam et multitudinem bestiarum coram eo astantium consternati et nimio pavore percussi propius accedunt spelaeum inspiciunt sanctum orantem offendunt |
Blasii | M | A | 3.2 | 005388 | ? | Image |
196r | 4 |
Mox reversi nuntiarunt quae viderant
Mox reversi nuntiarunt quae viderant praesidi qui magno stomachatus furore pluribus cum illis sine mora missis militibus interminando edixit ut citissime pergerent et quotquot illic christianos invenirent sibi eos praesentarent |
Blasii | M | A | 3.3 | 003811 | ? | Image |
196r | 5 |
Alto deinde suspensum ligno septem
Alto deinde suspensum ligno septem beate mulieres sanctitatis ejus desiderio fragrantes sequebantur et guttas sanguinis ejus quae ab eo pendente pro fluebant suscipientes se ipsas quasi viva purissimi fontis unda studiose ungebant et pro hoc carnescarum mirum immodum ossetenus dilate in te sunt |
Blasii | M | R | 3.1 | 600086 | ? | Image |
196r | 6 |
Pro sanguine vulnera earum lac
Pro sanguine vulnera earum lac stillabant et carnes earum ut nix dealbabantur quia angeli domini descendentes de caelo sanabant eas |
Blasii | M | V | 01 | 600086a | ? | Image |
196r | 7 |
Tunc crudelissimus praeses praecepit eas
Tunc crudelissimus praeses praecepit eas mittere in fornacem sulphure ardentem quibus inimissis mox ignis caelitus extinctus est et egressae apparuerunt penitus illaesae tandem jussum est ut omnes capite plecterentur tali martyrio caelos ascendunt |
Blasii | M | R | 3.2 | 602362 | ? | Image |
196r | 8 |
Cum nec caminus igne ferventi
Cum nec caminus igne ferventi stridens nec plumbum desuper in eas fusum nec pectines ferrei corporibus earum incussi nec aereae septem tunicae in signulis earum concrematae sanctis feminis nocere potuissent |
Blasii | M | V | 01 | 602362a | ? | Image |
196v | 1 |
In tercia vero processione minister
In tertia vero processione minister diaboli sedens pro tribunali jussit sibi beatissimum Blasium episcopum praesentari quo adducto cum utrumque blasphemiae et convicia multa irrogarentur jussit eum in stagnum abyssi jactare ipse autem praecedens benedixit aquam quae statim ita solidata est ut aridam putares |
Blasii | M | R | 3.3 | 601218 | ? | Image |
196v | 2 |
Beatus ille in medio laci
Beatus ille in medio laci quasi in terra sedens circumstantibus turbis dixit ostendite virtutem deorum vestrorum et ingredientes stagnum sedete hic mecum et ingressi sexaginta quinque viri mox dimersi sunt in profundum aquae quae sancto |
Blasii | M | V | 01 | 601218a | ? | Image |
196v | 3 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
|
Blasii | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
196v | 4 |
Angelus autem domini descendens ad
Angelus autem domini descendens ad beatum Blasium dixit egredere fortis agonista dei egredere et suscipe paratam tibi a deo coronam |
Blasii | L | A | 1 | 001407 | ? | Image |
196v | 5 |
Tandem surgens beatus Blasius de
Tandem surgens beatus Blasius de lacu ambulabat in aqua quasi per terram et aeternorum securus praemiorum alacer et laetabundus exilivit |
Blasii | L | A | 2 | 005104 | ? | Image |
196v | 6 |
Quo egresso tantus superni luminis
Quo egresso tantus superni luminis radius super eum effulsit ut clarior sole tam graviter astantium oculos reverberaret ut illum omnino intueri non possent |
Blasii | L | A | 3 | 004555 | ? | Image |
196v | 7 |
Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus
Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus solus impius et profanus judex Agricolaus magice hoc totum arti adscribens multis eum tormentorum minis adorsus est |
Blasii | L | A | 4 | 004140 | ? | Image |
196v | 8 |
Cum verba verbera cruciatus omnes
Cum verba verbera cruciatus omnes frustra in illum consumeret novissime capitalem dictat sententiam sed gloriosus victor has prius domino preces effudit revera efficaces |
Blasii | L | A | 5 | 002045 | ? | Image |
197r | 1 |
Quicumque in pericula vel infirmitates
Quicumque in pericula vel infirmitates varias inciderint et nomen servi tui Blasii creduliter invocaverint domine deus noster suscipe clementer oracula illorum et solitum adjutorium tuum in quibuscumque necessitatibus petierint gaudentes experiantur |
Blasii | L | A | B | 004517 | ? | Image |
197r | 2 |
Haec eo orante vox ad
Haec eo orante vox ad eum de caelo facta est omnem petitionem tuam adimplebo Blasi athleta dilectissime mox spiculator ejiciens eum a praetorio cum duobus puerulis amputavit capita eorum foras muros Sebastiae urbis ita completo martyrio migravit ad dominum sancte Blasi memento nostri |
Blasii | V2 | A | M | 002996 | ? | Image |