Browse Chants
Displaying 1-38 of 38 chants.Folio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
197r | 3 |
Fidelis sermo et omni acceptione
Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum
|
Mariae Magdalenae | V | A | M | 002867 | ? | Image |
197r | 4 |
Praeoccupemus faciem domini Jesu in
Praeoccupemus faciem domini Jesu in confessione qui resurgens a mortuis primo omnium dignatus est apparere beatissimae Mariae Magdalenae
|
Mariae Magdalenae | M | I | 100355 | ? | Image | |
197r | 5 |
Rogabat Jesum quidam phariseus ut
Rogabat Jesum quidam phariseus ut manducaret cum illo et ingressus domum pharisei discubuit et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuisset in domo pharisei attulit alabastrum ungenti
|
Mariae Magdalenae | M | A | 1.1 | 204310 | ? | Image |
197v | 1 |
Stans retro Maria secus pedes
Stans retro Maria secus pedes domini Jesu lacrimis coepit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat osculabatur pedes ejus et unguenti ungebat
|
Mariae Magdalenae | M | A | 1.2 | 204759 | ? | Image |
197v | 2 |
Videns autem pharisaeus qui vocaverat
Videns autem pharisaeus qui vocaverat eum ait intrase dicens hic esset propheta sciret utique et quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
|
Mariae Magdalenae | M | A | 1.3 | 205173 | ? | Image |
197v | 3 |
Maria Magdalena quae fuerat in
Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit maculas criminum et vox veritatis impletur qua dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum
|
Mariae Magdalenae | M | R | 1.1 | 601369 | ? | Image |
197v | 4 |
Quae enim prius frigida peccando
Quae enim prius frigida peccando remanserat post modum amando fortiter ardebat
|
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 601369a | ? | Image |
197v | 5 |
Cujus ergo vel saxeum pectus
Cujus ergo vel saxeum pectus ille hujus peccatricis animae ad exemplum paenitendi non emolliant consideravit namque quorum fecit et noluit moderari quid faceret super convivantes ingressa est non jussa venit inter epulas lacrimas obtulit
|
Mariae Magdalenae | M | R | 1.2 | 600434 | ? | Image |
197v | 6 |
Nam quia semetipsam graviter erubescebat
Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus nihil esse credidit quod verecundaretur foras
|
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600434a | ? | Image |
197v | 7 |
Hanc vero quam lucas peccatricem
Hanc vero quam lucas peccatricem mulierem Joannes Mariam nominat illam esse Maria credimus de qua Marcus septem demonia ejecta fuisse testatur et septem enim demonia habitat quae universis vitis plena fuit sed ecce quia turpitudinus suae maculas aspexit lavando ad fontem misericordie currit
|
Mariae Magdalenae | M | R | 1.3 | 601730 | ? | Image |
197v | 8 |
Videns hoc pharisaeus dicebat intra
Videns hoc pharisaeus dicebat intra se hic esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est
|
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 601730a | ? | Image |
198r | 1 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
198r | 2 |
Unguentum quod sibi Maria turpiter
Unguentum quod sibi Maria turpiter exhibuerat hoc jam deo laudabiliter offerrebat oculis terrena concupierat sed hos jam per paenitentiam conterens flebat
|
Mariae Magdalenae | M | A | 2.1 | 205058 | ? | Image |
198r | 3 |
Capillos ad compositionem vultus exhibuerat
Capillos ad compositionem vultus exhibuerat sed jam capillis lacrimas tergebat ore superba dixerat sed pedes domini osculans hoc inredemptoris sui vestigia figebat
|
Mariae Magdalenae | M | A | 2.2 | 200729 | ? | Image |
198r | 4 |
Quod ergo in se abluit
Quod ergo in se abluit oblectamenta tot de se invenit holocausta convertit ad numerum virtutum numerum criminum ut totum serviret deo in paenitentia quidquid ex se deum contempserat in culpa
|
Mariae Magdalenae | M | A | 2.3 | 204205 | ? | Image |
198r | 5 |
Intravit domum tuam ait dominus
Intravit domum tuam ait dominus Jesus Simoni aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
|
Mariae Magdalenae | M | R | 2.1 | 605000 | ? | Image |
198r | 6 |
Propter quod dico tibi dimutuntur
Propter quod dico tibi dimutuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum
|
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 605000a | ? | Image |
198r | 7 |
Intravit Jesus in quoddam castellum
Intravit Jesus in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes domini Jesu audiebat verbum illius
|
Mariae Magdalenae | M | R | 2.2 | 604930 | 5 | Image |
198r | 8 |
Domine ait Martha non est
Domine ait Martha non est tibi cure quod soror mea reliquit me solam ministrare Maria inquit dominus optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
|
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 604930a | 5 | Image |
198v | 1 |
Ecce Maria quae ad medicum
Ecce Maria quae ad medicum venerat aegra sanata est ecce dominus Jesus eam quam sana verat perpietatis suae sententiam confimat dicens fides tua te salvam fecit vade in pace
|
Mariae Magdalenae | M | R | 2.3 | 600719 | 5 | Image |
198v | 2 |
Fides etenim salvam eam fecit
Fides etenim salvam eam fecit quia hoc quod petiit se posse accipere non dubitavit in pace autem ire praecipitur ut averitatis itinere in viam scandali ulterius non seducatur
|
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 600719a | 5 | Image |
198v | 3 |
Diligebat autem Jesus Martham et
Diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam et Lazarum domine ecce quem amas infirmatur infirmitas haec ait dominus Jesus non est ad mortem sed pro gloria dei ut glorificetur filius dei per eam
|
Mariae Magdalenae | M | A | 3.1 | 206214 | ? | Image |
198v | 4 |
Cum esset Jesus Bethaniae in
Cum esset Jesus Bethaniae in domo Symonis laeprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum ungenti nardi spicati preciosi et fracto alabastro effudit super caput eius
|
Mariae Magdalenae | M | A | 3.2 | 206215 | ? | Image |
198v | 5 |
Maria ergo accepit libram unguenti
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Jesu et capillis suis extersit et domus impleta est ex odore unguenti
|
Mariae Magdalenae | M | A | 3.3 | 003698 | ? | Image |
198v | 6 |
Vocavit Martha Mariam sororem suam
Vocavit Martha Mariam sororem suam silentio dicens magister ad est et vocat te illa ut audivit surgit cito et venit ad eum et videns eum cecidit ad pedes ejus et dixit ei domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
|
Mariae Magdalenae | M | R | 3.1 | 605001 | 6 | Image |
198v | 7 |
Maria autem erat quae unxit
Maria autem erat quae unxit dominum Jesum unguento et extersit pedes ejus capillis suis cujus frater Lazarus infirmabatur quae dixit ad Jesum
|
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 605001a | 6 | Image |
198v | 8 |
A pharisaei prandium dominus Jesus
A pharisaei prandium dominus Jesus discumbebat sed apud paenitentem Mariam mentis epistis delectabatur apud pharisaeum veritas pas cebatur foris apud paenitentem mulierem sed tamen conversam pas cebatur intus
|
Mariae Magdalenae | M | R | 3.2 | 605002 | 6 | Image |
199r | 1 |
In illis ergo cordibus dominus
In illis ergo cordibus dominus requies aitque amor praesentis saeculi non intendit quae carnis desideria non exurunt quae incensa suis anxietatibus in hujus mundi concupiscentus non arescunt
|
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 605002a | 6 | Image |
199r | 2 |
Surgens Jesus mane prima sabbati
Surgens Jesus mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua ejecerat septem daemonia cujus precibus nos adjuvari mente et spiritu devotissime poscimus
|
Mariae Magdalenae | M | R | 3.3 | 605060 | ? | Image |
199r | 3 |
Haec mutatio dexterae excelsi hoc
Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum
|
Mariae Magdalenae | M | V | 01 | 605060a | ? | Image |
199r | 4 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritus sancto
|
Mariae Magdalenae | M | V | 02 | 909000 | ? | Image |
199r | 5 |
Maria stabat ad monumentum foris
Maria stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus domini Jesu
|
Mariae Magdalenae | L | A | 1 | 203019 | ? | Image |
199r | 6 |
Conversa retrorsum Maria vidit Jesum
Conversa retrorsum Maria vidit Jesum stantem et non sciebat quia Jesus est mulier quid ploras quem quaeris domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
|
Mariae Magdalenae | L | A | 2 | 206216 | ? | Image |
199r | 7 |
Noli me tangere dixit dominus
Noli me tangere dixit dominus Jesus Mariae non dum enim ascendi ad patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad patrem meum et patrem vestrum deum in eum et deum vestrum venit Maria annuntiati discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi
|
Mariae Magdalenae | L | A | 3 | 206217 | ? | Image |
199v | 1 |
O quanta vis amoris hujus
O quanta vis amoris hujus mulieris mentem accenderat quae a monumento domini etiam discipulis recedentibus non recedebat
|
Mariae Magdalenae | L | A | 4 | 206218 | ? | Image |
199v | 2 |
Exquirebat Maria quem non invenerat
Exquirebat Maria quem non invenerat flebat inquirendo et amoris sui igne succensa ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio unde contigit ut eum sola tunc videret que remansit ut quereret
|
Mariae Magdalenae | L | A | 5 | 201730 | ? | Image |
199v | 3 |
In lectulo meo per noctem
In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea
|
Mariae Magdalenae | L | A | B | 202431.3 | ? | Image |
199v | 4 |
Ecce humani generis culpa ibi
Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat ac si humano generi non verbis dominus sed rebus dicat de qua manu vobis illatus est potus mortis de ipsa suscipite poculum vitae sancta Maria amantissima Christi memento nostri
|
Mariae Magdalenae | V2 | A | M | a07237 | ? | Image |