Sanctus Symphorianus extra murum ductus et a percussore prostratus votum vovit deo
Gloriosa genetrix Symphoriano dixit sursum cor suspende fili tibi vita non tollitur sed mutatur in melius
Resume constantiam fili timere non possumus mortem quae sine dubio perducit ad vitam
Tu vir Symphoriane mentem et oculos tuos ad astra suspende in tormenta fortis inventus in infantia meruit coronam de manu domini
Symphorianus traditur ad coronam martyrii beata mater sua votum vovit deo
Dum beatus vir duceretur ad victimam venerabilis mater sua de muro sedule illum voce commonuit dicens nate nate Symphoriane in mente habe deum tuum
Tu vir Symphoriane mentem et oculos tuos ad astra suspende
Illustrabat enim eum caelestis sapientia et spiritalibus gemmis ornata simplicitas
Resume constantiam fili timere non possumus mortem quae sine dubio perducit ad vitam alleluia
Sursum corda suspende fili aspice illum qui regnat in caelis
Tu vir Symphoriane mentem et oculos tuos ad astra suspende alleluia alleluia
Gloriosa genetrix Symphoriano dixit Sursum cor suspende fili tibi vita non tollitur sed mutatur in melius
Beata Augusta de muro sedule orabat dicens domine deus respice filium meum quia Romani amputaverunt caput ejus