Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro*
Sanctificamini hodie et estote parati quia die crastina videbitis majestatem dei in vobis
Constantes estote videbitis auxilium domini super vos Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
Vos qui in pulvere estis expergiscimini et laudate ecce dominus veniet cum salute
De illa occulta habitatione sua egressus est filius dei descendit visitare et consolari omnes qui eum de toto corde desiderabant
Ex Sion species decoris ejus deus noster manifeste veniet
Scitote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia non tardabit
Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos salvator mundi
Exspectetur sicut pluvia eloquium domini et descendat super nos sicut ros deus noster
Crastina erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia
Hodie scietis*
Crastina die delebitur*
Hodie scietis quia veniet dominus
Et mane videbitis gloriam ejus
Crastina die delebitur iniquitas terrae Et regnabit super nos salvator mundi
Crastina die delebitur iniquitas terrae
Et regnabit super nos salvator mundi