Angelus ad pastores ait annuntio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi alleluia
Facta est cum angelo multitudo caelestis exercitus laudantium et dicentium gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis alleluia
Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur deus fortis alleluia alleluia
Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis alleluia alleluia
Pastores dicite quidnam vidistis et annuntiate Christi nativitatem infantem vidimus pannis involutum et choros angelorum laudantes salvatorem
Lux fulgebit*
Completi sunt dies Mariae ut pareret filium suum primogenitum
Ecce completa sunt omnia quae dicta sunt per angelum de virgine Maria
Nato domino angelorum chorus canebat dicens salus deo nostro sedenti super thronum et agno
Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus referam nescio quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti
Lux orta est super nos quia hodie natus est salvator alleluia
Benedictus qui venit*
Pastores loquebantur ad invicem transeamus Bethleem et videamus hoc verbum quod dominus ostendit nobis alleluia
Benedictus qui venit in nomine domini
Deus dominus et illuxit nobis
Speciosus forma*
Continet in gremio caelum terramque regentem virgo dei genetrix proceres comitantur heriles per quos orbis ovans Christo sub principe pollet
Speciosus forma prae filiis hominum