Caeli enarrant gloriam dei
Exaltare domine*
Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam
Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
Audiam domine vocem laudis tuae et enarrem universa mirabilia tua
Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
Fiat manus tua ut salvum me faciat quia mandata tua elegi concupivi salutare tuum domine
Erravi sicut ovis quae perierat require servum tuum domine quia mandata tua non sum oblitus