Miserere mei deus et a delicto meo munda me quia tibi soli peccavi
Confitebor tibi domine quoniam exaudisti me
Deus deus meus ad te de luce vigilo quia factus es adjutor meus
Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis in saecula deus noster
Laudate dominum de caelis
Cum turba plurima conveniret ad Jesum et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem exiit qui seminat seminare semen suum
Exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit in terram bonam et fecit fructum centuplum
Semen cecidit in terram bonam et obtulit fructum aliud centesimum et aliud sexagesimum
Jesus haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
Vobis datum est nosse mysterium regni dei ceteris autem in parabolis dixit Jesus discipulis suis
Qui verbum dei retinet corde perfecto et optimo fructum afferet in patientia
Semen cecidit in terram bonam et obtulit fructum in patientia
Quod autem cecidit in terram bonam hi sunt qui in corde bono et optimo verbum dei retinent et fructum afferent in patientia
Si vere fratres divites esse cupitis veras divitias amate
Si culmen veri honoris quaeritis ad illam caelestem patriam quantocius properate